- PERTENSIS Pagus
- PERTENSIS Pagusvulgo le Partois, ab oppidulo eiusdem nominis adiacente flumini Matronae appellationem traxit. In Praecepto Lucdouvici Imper. Augusti, anno 19. imperii domini Lucdouvici Piissimi Aug. dato, memoratur his verbis: Audo venerabilis Abbas Monasterii, cuius vocabulum est Ders, quod constat esse constructum in pago Pertense super fluvium Ivera, quod olim vocabatur Puteolus, a S. Berchario Abbate, cuius corpus ibidem requiescit, Childericô Rege Francorum constructum. Hicpagus Campaniae Gallicae Pertisus etiam dicitur in Capitulis Caroli Calvi, i. e. Fertensis; Partensis Nithardo in l. 1. pagus Portinsis, h. e. Portensis, Erodoardo in Historia Ecclesiae Remensis; Portensis quoque in Divisione Regni Lotharii sic: Barrense, Portense, Salmoringum. Partensem quoque Barrensibus proximum facit Nithardus in libro locoque laudato, eum pagum inter Blesensem et utrosque Barrenses ponens. Utappareat Partensem pagum Nithardi, et Portensem, in Capitulis Caroli Calvi seu in divisione Regni Lotharii, unum eundemque esse. Fatendum tamen est, pagum Portensem in Divisione Regni Lotharii. et apud Frodoardum non male pro pago Portiano accipi posse. Oppidulum, quod pago nomen dedit, Martino Bellaio in l. 10. bis Parte dicitur, ceteris Perte, estque oppido S. Desiderii proximum: quod municipium Pertam, vel Partam vocari posse, docent varia nomina pagi ab ipso cognominati: quem pagum Pertensem, Partensem, ac Portensem olim promiscue nuncupari consuevisse, supra docuimus. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.